Fabulae Secundum Novum Testamentum


Working Title:  Fabulae Faciles Secundum Novum Testamentum

 

The pictures for this text are from http://www.gutenberg.org/files/17163/17163-h/17163-h.htm

 

Notes:  I am shooting for very easy renderings of the stories, based on the Vulgate text.

 

Editors:

Scott Olsson

 


 

 

SOURCE TEXT:

Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. 23 Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi : 24 navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus : erat enim contrarius ventus. 25 Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare. 26 Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes : Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt. 27 Statimque Jesus locutus est eis, dicens : Habete fiduciam : ego sum, nolite timere. 28 Respondens autem Petrus, dixit : Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas. 29 At ipse ait : Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum. 30 Videns vero ventum validum, timuit : et cum cœpisset mergi, clamavit dicens : Domine, salvum me fac. 31 Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum : et ait illi : Modicæ fidei, quare dubitasti ? 32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. 33 Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes : Vere Filius Dei es. (Mathew 14:22-33)

 

Jesus discipulis ait, "ascendite in naviculam, et ite trans aquam!"  Jesus manet neque ascendit in naviculam.  Jesus manet ut solus oret.  Jesus solus erat ibi :  navicula autem super aquam jactabatur fluctibus : erat enim malus ventus.

 

Nocte, Jesus venit ad discipulos.  Ambulat super aquam!   Vident eum super aquam ambulantem.  Turbati sunt.  Aiunt : ``Phantasma est!''  Et valde clamaverunt.  Jesus discipulis ait ``ego sum, nolite timere.''  Discipuli non iam clamant.

 

Respondens autem Petrus, ait : ``Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas.''

 

At Jesus ait : ``Veni.''

 

Et descendens Petrus de navicula, ambulat super aquam ut veniret ad Jesum.

 

Petrus vero videt ventum malum et valde timet : clamat ergo et ait : ``Domine, salvum me fac!''

 

Et continuo Jesus extendit manum et apprehendit Petrum : et ait illi : ``Petre, quare dubitasti?''

 

Jesus et Petrus ascendunt in naviculam, cessat ventus. Qui autem in navicula sunt, aiunt : ``Vere Filius Dei es!''